Categorie
LA RICERCA DELLA VERA FEDE - THE SEARCH OF TRUE FAITH

Nunc vero liberáti a peccáto, servi autem facti Deo Lectio Rom 6:19-23

Senso di colpa o senso del peccato? Esame di coscienza o d'incoscienza? –  Prof. Padre Bruno Esposito, O.P.

Nunc vero liberáti a peccáto, servi autem facti Deo, habétis fructum vestrum in sanctificatiónem

But now set free from sin and become slaves to God, you have your fruit unto sanctification

Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 6:19-23
Fratres: Humánum dico, propter infirmitátem carnis vestræ: sicut enim exhibuístis membra vestra servíre immundítiæ et iniquitáti ad iniquitátem, ita nunc exhibéte membra vestra servíre iustítiæ in sanctificatiónem. Cum enim servi essétis peccáti, líberi fuístis iustítiæ. Quem ergo fructum habuístis tunc in illis, in quibus nunc erubéscitis? Nam finis illórum mors est. Nunc vero liberáti a peccáto, servi autem facti Deo, habétis fructum vestrum in sanctificatiónem, finem vero vitam ætérnam. Stipéndia enim peccáti mors. Grátia autem Dei vita ætérna, in Christo Iesu, Dómino nostro.