Categorie
LA RICERCA DELLA VERA FEDE - THE SEARCH OF TRUE FAITH

Caríssimi: Omnes unánimes in oratióne estóte, compatiéntes Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli 1 Pet 3:8-15

Caríssimi: Omnes unánimes in oratióne estóte, compatiéntes

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 3:8-15
Caríssimi: Omnes unánimes in oratióne estóte, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, modésti, húmiles: non reddéntes malum pro malo, nec maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes: quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte possideátis. Qui enim vult vitam dilígere et dies vidére bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia eius ne loquántur dolum. Declínet a malo, et fáciat bonum: inquírat pacem, et sequátur eam. Quia óculi Dómini super iustos, et aures eius in preces eórum: vultus autem Dómini super faciéntes mala. Et quis est, qui vobis nóceat, si boni æmulatóres fuéritis? Sed et si quid patímini propter iustítiam, beáti. Timórem autem eórum ne timuéritis: et non conturbémini. Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris.