Categorie
LA RICERCA DELLA VERA FEDE - THE SEARCH OF TRUE FAITH

Lectio Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli 1 Pet 4:7-11

Lectio
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
1 Pet 4:7-11
Caríssimi: Estóte prudéntes et vigiláte in oratiónibus. Ante ómnia autem mútuam in vobismetípsis caritátem contínuam habéntes: quia cáritas óperit multitúdinem peccatórum. Hospitáles ínvicem sine murmuratióne: unusquísque, sicut accépit grátiam, in altérutrum illam administrántes, sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei: si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam adminístrat Deus: ut in ómnibus honorificétur Deus per Iesum Christum, Dóminum nostrum.