Categorie
LA RICERCA DELLA VERA FEDE - THE SEARCH OF TRUE FAITH

Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? EVANGELIUM – Matt 19:27-29

Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis?

Matt 19:27-29
In illo témpore: Dixit Petrus ad Iesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Iesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede maiestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, iudicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.