Categorie
LA RICERCA DELLA VERA FEDE - THE SEARCH OF TRUE FAITH

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános Rom 5:1-5: “scientes, quod tribulátio patiéntiam operátur, patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem, spes autem non confúndit”

“scientes, quod tribulátio patiéntiam operátur, patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem, spes autem non confúndit”

Lectio
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Rom 5:1-5.
Fratres: Iustificáti ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Iesum Christum: per quem et habémus accéssum per fidem in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei. Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus: scientes, quod tribulátio patiéntiam operátur, patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem, spes autem non confúndit: quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.